REPAGULA Versatilia cavearum in Amphitheatris

REPAGULA Versatilia cavearum in Amphitheatris
REPAGULA Versatilia cavearum in Amphitheatris
occurrunt apud Ammianum, l. 19. Utque detentae in caveis bestiae, tetrô paedore acerbius efferatae, evadendi spe versatilibus repaguls illuduntur. Nempe retibus primo totum Amphitheatri podium praetendebatur, ad arcendas feras: Postea rutulis, i.e. versatilibus lignis obduxerunt, quae feras adsultantes vertigine suâ excuterent. Calpurnius de Podio,
——— Nec non ubi finis arenae
Proxima, marmoreô peragit spectacula murô,
Sternitur adiunctis ebur admirabile truncis,
Et coit in rutulum, tereti qui lubricus axe
Impositos subitâ vertigine falleret ungues
Excuteretque feras.
Κυλίνδρους vocat Basilius, Ω῞ςπερ δὲ τῶ θηρίων ςὰ μιςανθρωπότατα, ἐπειδὰν τοῖς ζώγροις ἀποκλειςθῇ, περιβρύχεται τοῖς κυλιν´δροις, τὸ πικρὸν καὶ ἀνήμερον τῆς φύςεως ενδεικνύμενα. Sicut enim ferae immanissimae postquam caveis conclusae sunt, circa repagula fremunt, feritatem naturae suae testantes. Ita enim et caveae ferarum ex huiusmodi rutulis et versatilibus repagulis erant compositae, ac expositae ad lucem in medio Amphitheatro: praeter quas et cavi erant specusque subterranei, in quibus quoque detinebantur nonnumquam, uti diximus supra, in voce Postica. Vide Samlas. ad Flav. Vopisc. in Probo, c. 19. et ad Solin. p. 236. infra etiam aliquid voce Rete.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • RUTELLUM — lignum dictum est, quô cum ulus mensurae deruitur; aliter Rutlus, ex Rutulus, Graecis ἀποψήκτιον, uti exponitur in veter. Glossario. Regula nempe lignea, quâ cumulum mensurae frumentarii ruebant vel deruebant et exaequabant. Α᾿πόμακτρον Graeci… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”